- PHOENICOPTERUS
- PHOENICOPTERUSapud Iuvenalem, Sat. 11. v. 139.Et Scythicae volucres et phonicopterus ingens:avis est magnitudine ciconiae, visu pulchra et colore decora purpureô, hin cque ab alis puniceis sic dicta, in Africa abundans, cuius rostrum tam prolixum et incurvum, ut nisi totô capite in aquam (inqua perpetuo degit) immersa, bibere nequeat, vetus Scholiast. ad loc. Hinc periphrasis eius, apud Martialem, ubi de Villa Faustini, l. 3. Epigr. 58. v. 13. Hic etc.Argutus anser gemmeique pavones,Nomenque debet quae rubentibus pennis.Linguâ inprimis gulosis placuit. Idem, l. 13. Epigr. 71. cui titulus Phoenicopterus.Dat mihi penna rubens nomen sed lingua gulsosisNostra sapit. quid si garrula lingua foret?Pennae vero dentiscalpiis adhibitae sunt. Idem, l. 3. Epigr. 82. v. 8.Stat exoletus, suggeritque instantiPennas rubentes, cuspides lentisci.Et l. 14. Epigr. 22.Lentiscum melius, sed si tibi frondea cuspisDefuerit, dentes penna levare potest.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.